Vinzenz von Beauvais

     
 

Vinzenz von Beauvais: Speculum naturale

Prologvs totius voluminis Speculi videl. Maioris Index, & quasi lucerna quaedam praemonstrans in eo semitam omnium librorum sequentium, materiam & ordinem breuiter ostenit, vt in tanta rerum multitudine, de quibus in toto opere agitur, legeti facillimè pateat, quod quaerere proposuerit. Habet autem prologus iste numerum 20. capitulorum

I. de primaria mundi creatione & primò de ipso Creatore, in quo tanquam in archetypo mundus ipse ab aeterno ordinatus est, & praeconceptus. Deinde vero de prima materia, ac de Angelica creatura, quae duo fecundum Augustinum, ante omnem diem sunt creata. 86 Cap.

II. de mundo sensibili. Et postea de opere primae diei, id est, de luce sorporali, & de diuisione lucis a tenebris, in qua etiam intelligitur casus diaboli. 131 Cap.

III. de opere secundae diei, de firmamento, ac de caelo multiplici. 105 Cap.

IV. de caeteris mundi partibus, hoc est de igneo spatio, ac caelo o aëreo, ac eius impressionibus. 114 Cap.

V. de opere diei 3. Hoc est de aquarum congregratione, & de huiusmodi elementis, scil. aquae natura, & effectu, ac multiplici varietate. 95 Cap.

VI. de terre nudatione, ac de huius elementi natura, & quorundam terrenorum corporum proprietate. 92 Cap.

VII. de corporibus, quae continentur in terre visceribus, hoc est de mineralibus, vt de metallis, & de similibus. 106 Cap.

VIII. de lapidibus diuersi generis, id est communibus, & insignioribus. 107 Cap.

IX. de secunde opere diei iii., hoc est de terrae germinatione, & de plantis in generali, postea de herbis communibus. 156 Cap.

X. de caeteris herbis, videl. quae nascuntur in locis cultis, & in hortis, & agris. 171 Cap.

XI. de his quae procedunt de herbis, scil. seminibus, & granis, ac succis. 134 Cap.

XII. in communi de arboribus, & postmodum specialiter de arboribus communibus, videl. syluaticis, & agrestibus. 112 Cap.

XIII. de arboribus cultis & frugiferis, & praecipue de illis quarum fructus in humanos sumu-tur cibos, vt sunt amigdalus, malus, pirus, cerasus, & huiusmodi. 115 Cap.

XIV. de arborum fructibus, & succis a quibusdam earum profluentibus. 140 Cap.

XV. de opere quarte diei, ..de luminaribus celi, &signis, & temporibus et huiusmodi.100 Cap.

XVI. de opere quintae diei, id est de volucribus coeli. 161 Cap.

XVII. de piscibus, & monstris marinis. 146 Cap.

XVIII. de opere sextae diei, hoc est de animalibus terrestribus, & primo de iumentis, siue pecoribus, & armentis. 98 Cap.

XIX. de bestijs, 139 Cap.

XX. de caeteris animalibus, scil. serpentibus, & reptilibus atque vermibus. 179 Cap.

XXI. de communi natura animalium, & de singulis partibus, vel membris eorum. 60 Cap.

XXII. de nutrimenta animalium, & motu, & generatione & humiditatibus eorum. 68 Cap.

XXIII. de hominis creatione, siue factura: & primo de anima humana. 80 Cap.

XXIV. de viribus animae, quibus corpus vegetat, & sustentat, ac tenetur in corpore, videl. de naturali, vitali, & animali. 88 Cap.

XXV. de viribus animae sensibilibus, i. quibus anima res sensibiles exterius, vel interius apprehendit, vel appetit, 104 Cap.

XXVI. principaliter de animae humanae impressione, quqas suscipit abrepta quodammodo a corporis sensibus, siue dormiendo, siue vigilando, videl. in extasim mentis excidendo. 111 Cap.

XXVII. de viribus animae quas habet quo ad se, videl. quae sensum corporis excedunt, & magis appropriantur animae humanae. 103 Cap.

XXVIII. de formatione humani corporis, & eius natura. 96 Cap.

XXIX. de vniuerso, id est de vniuersitate rerum, in qua Deus preter illa sex dierum opera., quibus in die septimo requeuit, operatur multipliciter vsque moto. 170 Cap.

XXX. de institutione naturae, percipueque humanae, & eius primo statu, & immutatione. Nam & homo propter quem facta sunt vniuersa, quoddam vniuersum recte dicitur, eo quod vniuersum creature genus iuxta Gregorium in ipso sit aggregatum. Et ideo microcosmus, id est minor mundus a Philosophis appellatur. 95 Cap.

XXXI. de humana generatione, secundum statum culpae ac de rebus homini naturalibus, & hominum varietate. 132 Cap.

XXXII. de locis hominis habitabilibus, ac de temporibus quibus per generationum successiones vsque ad finem decurrit humanum genus. 106 Cap.

nach oben